On Alchemy |
Excerpted from Dialogus 1.2.5, 1.4.25, 1.5.3, 1.5.22 |
[V]idetur quod in speciebus aquae possit fieri baptismus; aquae enim non competit baptismo, secundum quod est quoddam commune, sed secundum esse, quod habet in natura, quia secundum hoc habet proprietates significantes effectum baptismi; secundum autem esse, quod habet in natura, est in speciebus suis; ergo secundum species suas competit baptismo;sed cum lescivium et vinum sint species aquae secundum Philosophum, videtur quod in eis possit fieri baptismus. (3) Praeterea: sicut dicit Philosophus in libro de generatione, species simplicium elementorum manent in mixtis; ergo videtur quod in aqua, secundum quod est in corpore mixto, possit fieri baptismus. (4) Item: quod in cervisia et in aquis permutatis per artem; ars enim non dat formam substantialem, quia forma artis accidens est; ergo non permutatur aqua a specie sua; ergo in ea potest fieri baptismus. |