Avicenna

On Alchemy

Excerpted from De congelatione lapidum

Hec materialia corpora in quatuor dividuntur species: in lapides, liquefactiva, sulphurea, et sales. He horum quedam sunt rare substancie et debilis complexionis et quedam fortis substancie, quedam ductilia et quedam non. Et eorum que debilis substancie sunt, quedam sunt sales ut que liquefiunt ex humido leviter, ut alumen caleantum et sal armoniacum. Et quedam sunt unctuosa, nec liquescunt solo humido facile, ut sulphur et auripigmentum. ...Et materia liquabilium est substancie aquea mixta cum substancia terrea mixtura forti nec potest unum separari ab altero ut gelatur substancia aque illius cum frigore post accionem caloris in ipsum que est obtesis et erit exemplum alumen quod nondum gelavit propter suam unctuositatem et id est ductibile. Lapidea vero de substanciis mineralibus materialiter sunt aque, sed non congelantur aqua sola, sed eciam cum siccitate que alterat aqueitatem ad terreitatem et non est in eis humor nimis unctuosus et ideo non ducuntur.

Back to Introduction

Back to Excerpt