On Perverse Angels |
Excerpted from De proprietatibus rerum 2.20 |
Mali igitur angeli consentientes voluntati Luciferi cadentis, irrecuperabiliter in hoc aere caliginoso veluti in carcere sunt reclusi. Ceciderunt autem de luce in tenebras, de scientia in ignorantiam, de dilectione in odium et invidiam, de summa felicitate in summam miseriam: ut dicit Gregorius. Item, daemones praesunt daemonibus secundum maiorem scientiam et minorem, aliis subsunt, ut dicit Ambrosius super Lucam. Quamvis enim obstinati sunt in malo vivaci tamen sensu non sunt penitus spoliati. Nam ut dicit Isidorus, triplici acumine vigent daemones. Nam quaedam sciunt subtilitate naturae, quaedam experientia temporum et diuturnitate, quaedam sanctorum spirituum revelatione. |