Robert Grosseteste

On Angels

Excerpted from Letter to Adam Rufus

In love of Christ himself, to the teacher Adam Rufus: Your sweet flowing love asked me, to what extent I should write to you, what I think about this word: God is the first form and the form of everything. I did so to the extent that I was able, not as I wanted, preferring to offer to an entreating friend what little I had, than to seem to refuse what I was thought to have in abundance. Nevertheless, concerning such a thing, nothing is actually capable of being meager, although through the meagerness of the speaker it may not be grandly spoken about, and due to the meagerness of our speaker, it cannot be grandly spoken about.

original latin

De re itaque grandi, petitione tua compellente, pauca non granditer locuturus, in primis tuae dilectioni respondeo me sentire hoc verum esse, scilicet quod Deus est forma et forma omnium; et cum sit forma, necessario est forma prima, quia ante ipsum nihil; ipse enim est primus et novissimus.

Si autem quaeras quid me moveat ad sentiendum Deum esse formam et formam omnium, repondeo, magna magni Augustini auctoritas. Ipse enim in libro secundo de Libero Arbitrio ait: "Si quicquid mutabile aspexeris, vel sensu corporis vel animi consideratione capere non potes, nisi aliqua numerorum forma teneatur, qua detracta in nihilum recidat; noli dubitare ut ista mutablilia non intercipiantur, sed dimensis motibus et distincta varietate formarum, quasi quosdam versus temporum peragant, esse aliquam formam aeternam et incommutabilem; quae neque contineatur et quasi diffundatur locis, neque protendatur atque varietur temporibus, per quam cuncta ista formari valeant et pro suo genere implere atque agere locorum ac temporum numeros. Omnis enim res mutabilis, etiam formabilis sit necesse est. Sicut autem mutabile dicimus quod mutari potest, ita formabile quod formari potest appellaverim. Nulla autem res formare se ipsam potest; quia nulla res potest dare sibi quod non habet; et utique ut habeat formam, formatur aliquid. Quapropter quaelibet res si quam habet formam, non ei opus est accipere quod habet; si qua vero formam non habet, non potest a se accipere quod non habet. Nulla ergo res, ut diximus, formare se potest. Conficitur itaque ut corpus et animus, cum sint mutabilia, forma quadam incommutabili et semper manente formentur; cui formae dictum est, mutabis ea et mutabuntur, tu autem idem es, et anni tui non deficient. Annos sine defectu pro aeternitate posuit prophetica locutio..."

Dixi spiritus malos et malorum animas et omnes animas dum sunt in corpore, ad motiones quorundam corporum pœnaliter pati, et non dixi eas a corporibus pati: quia licet substantiae incorporeae possint agere in corpora, utpote nobiliora in minus nobilia, non tamen ut videatur e converso, corpora possunt agere in substantias incorporeas, quia ignobilius non potest agere in id quod nobilius est; substantia autem incorporea etiam in formis, quovis formato corpore nobilior est.