Bartholomew the Englishman

On the Belly Button

Excerpted from De proprietatibus rerum 5.47

Umbilicus medius est corporis locus; sic dictus, quasi ilium umbo, sicut umbo clipeorum locus est dictus. Ex umbilico enim infans impendens nutritur. Est enim umbilicus, secundum Constantinum [Africanus ], ex nervis, venis et arteriis compositus, quo mediante, foetus sanguinem subtilem attrahit et sugit, et per ipsas arterias spiritum recipit. Rumpitur autem umbilicus iuxta matricem, dum foetus egreditur, et cum foetu exit, quem obstetrices ligant quattuor digitorum longitudine, et ex hac ligatura fiunt extremitates umbilici et rotunditates. Hucusque Constantinus [Africanus].

Back to Introduction

Back to Excerpt