Bonaventure

On the Necessity of Being

Excerpted from Itinerarium in mentis Deum 5.3-4

If you wish then to contemplate the invisible traits of God in so far as they belong to the unity of his essence, fix your gaze upon Being Itself, and see that Being is most certain in itself; for it cannot be thought not to be, since the purest Being occurs only in full flight from Non-Being, just as nothingness is in full flight from Being.

original latin

Sicut igitur omnino nihil habet de esse nec de eius conditionibus; sic econtra ipsum esse nihil habet de non-esse, nec actu nec potentia, nec secundum veritatem rei, nec secundum aestimationem nostram.

Cum autem non-esse privatio sit essendi, non cadit in intellectum nisi per esse; esse autem non cadit per aliud, quia omne, quod intelligitur, aut intelligitur ut non ens, aut ut ens in potentia, aut ut ens in actu.

Unde verissime apparet, quod "sicut oculus vespertilionis se habet ad lucem, ita se habet oculus mentis nostrae ad manifestissima naturae" [Aristot., Metaph.]; quia assuefactus ad tenebras entium et phantasmata sensibilium, cum ipsam lucem summi esse intuetur, videtur sibi nihil videre; non intelligens, quod ipsa caligo summa est mentis nostrae illuminatio [Ps., 138, 11], sicut, quando videt oculus puram lucem, videtur sibi nihil videre.