Brigid of Sweden

On the Bishop

Excerpted from Revelationes

Verba fidei sponsae ad Christum, et qualiter Iohannes baptista inducit sponsae certitudinem Christi sibi alloquentis et de boni divitis felicitate, et qualiter indiscretus episcopus propter sui fatuitatem et pessimam vitam assimilatur symie. Ille dives, qui sic dispositus est, quod timet aliquid secum male esse acquisitum, qui sollicitus est, ne bona sua inutiliter et contra Deum expendantur, qui invite possidens possessionem et honorem mundi libenter desiderat separari ab eis, turbaturque de dispendio animarum et inhonoratione Dei et quamvis ex dispensatione divina cogitur quodammodo habere mundum, tota tamen intentione vigilat circa amorem Dei, hic talis dives fructuosus et felix dives est et carus Deo.'

Back to Introduction

Back to Excerpt