Bartholomew the Englishman

On the Brain

Excerpted from De rerum proprietatibus 5.3

Cerebrum, ut dicit Constantinus in Pantegni libro 2, capite 11, est corpus album, et sine sanguine, de spiritu et medulla habens multum. In cellulis tribus est distinctum. Nervorum totius corporis est principium. Infra duas pelliculas, scilicet piam matrem et duram, est contentum. In summitate capitis tanquam excellentiori loco corporis collocatum. Fuit autem cerebrum naturaliter album, ut similitudinem cuiuslibet corporis esset facile susceptivum. Habuit multum de spiritu, ut multus in eo esset motus. Habuit etiam multum de medulla, ut caloris acumen generatum ex motu temperaretur. Parum vero habuit de sanguine, ne eius colore inficeretur, et sic omne apprehensum rubeum esse videretur. Ideo etiam fuit sine sanguine humidum, ut cito in naturam sentiendi mutaretur, ut dicit Constantinus. Ex tribus autem cellulis est distinctum, quia cerebrum tres habet concavitates, quae ventriculi a Physicis nuncupantur. In anteriori cellula sive ventriculo formatur imaginatio, in media ratio, in posteriori memoria et recordatio.

Back to Introduction

Back to Excerpt