|
On the Cat |
Excerpted from Opera hactenus inedita |
|
But a certain inference of many to one from natural industriousness and instinct of nature (many of which are assimilated to premises, and that one is similar to the conclusion, because it is gathered from them) can well be found among beasts. Nam videmus simias offensas parare insidias hominibus, et multa ordinare ad hoc ut sequantur vindictam; et ideo colligunt unum quod intendunt ex multis. Videmus etiam araneas ordinare telam, et non quocunque modo sed per varias texturas geometricas, ut musce involvantur de facili. Et lupus devorat terram ut sit ponderosior quando capit equum vel taurum vel cervum per nares, ut vi ponderis terrestris facilius deprimat animal et detineat. Atque vidi murilegum qui desideravit pisces natantes in magno vase lapideo, et cum non potuit propter aquam deprehendere eos, abstraxit clepsedram et deduxit aquam donec vas siccabatur, ut in sicco pisces perirent; plura igitur opera hic concepit ut finem intentum haberet. Et apis facit omnes domos exagonas, eligens unam de figuris replentibus locum, ne spatium vacuum inter domos reliquatur; et non vult spatium hoc ne mella vel pulli cadant extra vasa et pereant; propter igitur hunc finem qui assimulatur conclusioni, multa colligit in sua cogitatione quae praemissis simulantur. Et sic est de infinitis in quibus bruta animalia cogitant multa per ordinem respectu unius rei quam intendunt, ac si arguerent apud se conclusionem ex praemissis. Sed decursum suae cogitationis non disponunt in modo et figura, nec ex deliberatione distingunt ultima a primis. Nec percipiunt se huiusmodi discursum facere, quia ex solo similis argumento et sillogismo, et ideo auctores perspective vocant argumentum et sillogismum. Et certe magis propria hanc cognitionem vocant sillogisticam quam distinctionem universalium et particularium prius visorum vocant cognitionem per scientiam. |