Bartholomew the Englishman

On the Chameleon

Excerpted from De rerum proprietatibus 18.20

The chameleon is a tiny little animal, speckled with a great variety of colors, whose body can change into various colors in what appears to be a very easy transition. No other animal is found whose little body is so susceptible of the changing opposite colors in this way, as Isidore [Etymologia 12.2] says at the same place.

Original Latin

Aristoteles sic dicit libro secundo: Chameleon, inquit, est animal in corpore simili lacerto, cuius latera sunt oblonga, pervenientia ad inferius sui ventris, sicut piscis, et facies eius est sicut animal ex porco et simia, et habet caudam valde longam, et eius extremum est gracile.

Oculi eius profundati, et sunt magni, rotundi, et continentur a corio simili corio totius corporis eius, et non cooperiuntur ab ipso, et gyrat oculos suos frequenter circumquaque.

Si quis diviseris corpus in duo, permanebit in operationibus suis, per suum spiritum, et remanet modicus motus circa corpus, et non habet splenem, et manet in cavernis sicut lacerta.

Qualecumque sit animal, inter [im]munda computatur, unde super Leviticum 11.29 dicit Isaias. Miserescit et prae infirmitate mansuetum se fingit cum sit crudelis. Dicitur autem chameleom vivere solo aere, sicut talpa ex terra, et halec ex aqua, et salamandra ex igne, versus:

Quattuor ex puris vitam ducunt elementis,
Chameleon, talpa maris halec et salamandra.
Terra cibat talpam flammae pascunt salamandram.
Unda fit haleci cibus aer chameleonti.