Bartholomew the Englishman

On the Dead Sea

Excerpted from De proprietatibus rerum 13.13

Stagnum Genesareth, ut dicitur ibidem (i.e. Isidorus libro 13), est lacus amplissimus in Iudaea, qui longitudine 160 stadiis extenditur, latitudine vero 60 diffunditur, aquis crispantibus aura, non ventis, sed de ipso sibi creans, unde et Genesareth dicitur Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram denique per diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur, unde purior est haustus eius et dulcior, ac habilior ad potandum. Hucusque Isidorus. Propter magnitudinem vero eius saepe in Evangelio mare vocatur, non quia sit mare, sed potius est quaedam magna Iordanis refluxio, ut dicit glossa super Ioannem, capito 6. Consuetudo est autem Hebraeorum omnem talem aquarum congregationem vocare mare, et ideo saepe maris nomine nuncupatur.*

Back to Introduction

Back to Excerpt

*NOTE: Stagnum, while often meaning pool or lake, here means "sea."