Algazel

On the Divisions of Science

Excerpted from Philosophia

There was one among the philosophers to put natural science first. But we choose to put divine science first because it is more necessary and of greater diversity, and since it is the goal of all sciences and of the inquiry into them. Therefore they postpone it because of its difficulty and obscurity, and because it is more difficult to know it before natural science.

original latin

Omnia autem que sunt de quibus possibile est tractari in scienciis, dividuntur in duo, scillicet, in ea que habent esse ex nostro opere, sicut omnia opera humana ut leges, constituciones, dei cultus, exercicia, bella et cetera huiusmodi. Alterum est quo cognoscuntur disposiciones omnium que sunt; ad hoc ut describatur in animabus nostris forma universi esse secundum ordinem suum sicut describitur forma visibilis in speculo.Sciencia vero speculativa similiter dividitur in tria. Quorum primum dicitur sciencia divina et philosophia prima. Secundum dicitur sciencia disciplinalis vel mathematica, et vocatur sciencia media; tercium est sciencia naturalis et sciencia infima; hec autem sciencia non ob aliud dividitur in tria nisi quia omnia que intelliguntur, vel sunt omnino extra materiam nec coherent corporibus convertibilibus et mobilibus, ut est ipse deus altissimus, et angelus, et unitas, et causa, et causatum, conveniens et inconveniens, et esse, et privacio, et similia.

Sciencie autem naturalis subiectum est corpora mundi secundum quod cadunt in motum, et in quietem, et permutacionem non secundum quod habent numerum, mensuram, et formam, et rotunditatem nec secundum quod partes eorum comparantur aliis, nec secundum quod sunt factura dei altissimi.

Sciencia vero naturalis havet plures ramos, sicut medicinam, ymagines, incantaciones, allecciones, et cetera. Mathematice vero subiectum universaliter quantitas est, sed divisim magnitudo, et multitudo, mathematica eciam habet plures radices et ramos, sed radices sunt sciencia geometrie, et sciencia numeri et sciencia de forma mundi scilicet astrologia et musica et eius rami sunt sciencia de aspectibus, sciencia de artificiis, et ingeniis et ceteris.

Que autem remocior est a dubietate, et errore, mathematica est: naturalis vero magis impedita est eo quod naturalia semper in permutacione sunt quapropter aliena sunt a certitudine quod non fit in mathematicis.