On the Dragon |
Excerpted from De proprietatibus rerum 18.37 |
Draco maximus est cunctorum serpentum, ut dicit Isidorus libro 12. Hunc Graeci draconta vocant, ut qui saepe a speluncis abstractus fertur in aerem, excitaturque proper eum aer, similiter et mare contra eius ventum intumescit. Est autem cristatus, parvo ore, et arctis fistulis spiritum trahit, et linguam exerit vel erigit. Dentes habet acutos et serratos, vim autem habet non in dentibus sed in cauda, et verbere plus quam ictu nocet. Non habet autem tantum de veneno quantum et alii serpentes, quia ad mortem alicui inferendam non sunt illi necessaria venena, quia si quam ligaverit, occidit; a quo nec elephas tutus est corporis sui magnitudine. Nam circa semitas delitescens per quas elephantes gradiuntur, crura cauda sua alligat et innodat, et suffocatos perimit atque necat. |