Bartholomew the Englishman

On Dreams

Excerpted from De rerum proprietatibus 6.27

Somnium dormientium quaedam est dispositio, qua diversarum rerum formae et etiam similitudines imaginarie dormientium mentibus imprimuntur. Habent autem fieri multis modis, ut dicit Gregorius et Macrobius de Somnio Scipionis. Nam propter colligantiam et unionem, quam habet anima cum carne, aliquando dispositiones et passiones, quae oriuntur a corpore, per quandam applicationem carnis ad animam resultant in ipsa mente, et ideo solet somniando talium rerum imagines intueri quales solet vigilando aliquoties experiri...

In somniis specierum et corporum videmus rerum similitudines: non ipsas res, tamen species rerum quas somniando videmus: rerum nominibus nuncupamus, et quod rerum est propter solam similitudinem eis appropriamus. Vigilando itaque rerum formas sensu comprehendimus, sed dormiendo spiritu rerum imagines intuemur.

Back to Introduction

Back to Excerpt