Bartholomew the Englishman

On the Eagle

Excerpted from De rerum proprietatibus 6.4

Est autem aquila ab acumine oculorum dicta, ut dicit Isidorus. Tanti enim et tam limpidi dicitur visus esse, ut cum in aere super maria immobili penna deferatur, ut prae nimia elevatione a terra vix humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos viderit in mari natare ad instar lapidis descendens piscem rapit et sic captam praedam ad litus trahit. Est autem avis naturaliter calida et sicca, praedae avida, et supra aliarum avium vires fortis et animosa, cuius fortitudo maxime viget in alis, pedibus et in rostro, quia alas habet valde nervosas et parum carnosas, et ideo in volando patiens est laboris, quia respectu magnitudinis sui corporis, parum habet carnositatis, et multum nervositatis, propter quod multum habet fortitudinis et virtutis, et multum etiam habet pennositatis, propter quod etiam plurimum continet levitatis.

Back to Introduction

Back to Excerpt