On the Elements |
Excerpted from Expositio in Hexaemeron |
Therefore, by examining the immensity of the depth of Genesis through a threefold exposition, namely historical, moral and mystical, we invoke the spirit by whose dictation these things were written; so that He who gave words to the prophet may also open the knowledge of them to us. So, first, just as he granted, or rather as he imparted, let us establish the truth of the things done as though it were an historical basis. Quisquis enim de aliquo artifice an bonus vel sollers in operando sit volverit intelligere non ipsum sed opera eius considerare debet. Sic et deus, qui in seipso invisibilis et incomprehensibilis est, ex operum suorum magnitudine primam nobis de se scientiam confert, cum omnis humana noticia surgat a sensibus. Quod diligenter Moyses attendens populo illi carnali et corporeis sensibus dedito, nec spiritali intelligentia predito, iuxta numerum quinque sensuum hoc vetus testamentum in .v. libris scribere decrevit, ab ipso divine creationes exordio sumens exordium, naturalem quoque ordinem in hoc prosecutus. Unde bene hanc ipsam eius operationem prophetae huius materiam assignavimus. IN PRINCIPIO CREAVIT DEUS CAELUM ET TERRAM. Caeli et terre nomine hoc loco quattuor elementa comprehendi arbitror, ex quibus tamquam materiali primordio cetera omnia corpora constat esse composita. Caelum quidem duo levia elementa, ignem videlicet atque aerem dicit. Reliqua vero duo quae gravia sunt, terram generaliter vocat. Caelum quippe tam aerium dicimus iuxta illud volucres caeli, quam ethereum quod est igneum. Unde non incongrue tam aerem quam ignem caelum hic nominat. Constat etiam caelum ethereum quo purior est ignis caelum proprie solere dice. unde merito nomen caeli, quod quanto purior est ignis, tanto levioris est nature, pro duobus, ut dictum est, levibus elementis, igne scilicet atque aere, hic positum esse intelligitur; sicut econtrario per terram, cuius maxime gravis est et ponderosa natura, tam terram ipsam quam ei adhaerentem aquam determinat. haec itaque.iiii. elementa tamquam ceterorum corporum principia deum in principio fecisse prenunciat. Bene autem de elementis dictum est CREAVIT potius quam "formavit", quia creari proprie id dicitur quod de non-esse ita ad esse perducitur ut praeiacentem non haberet materiam nec in aliquo primitus subsisteret nature statu. Cum autem de ipsa iam materia preparata adiunctione forme aliquid fit, recte illud formari dicitur, sicut est illud quod in sequentibus ponitur: FORMAVIT IGITUR HOMINEM DE LIMO TERRAE. Et iterum: FORMATIS IGITUR DE HUMO CUNCTIS ANIMANTIBUS TERRAE. Cum enim praeiacens materia denotatur, veluti cum premittitur de humo quoniam in speciem aliquam formaretur, tunc rectissime formari dicitur. |