|
On the Elements |
Excerpted from De Impressionibus Elementorum |
Ut testatur Jacobus in canonica sua (Jac. 1: 17), "omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio." Hoc autem fieri in quibusdam rebus immediate, in quibusdam mediate necesse est. Quare philosophi, etsi perfecte res non intelligentes, cum naturas rerum non ignorare debent, radios corporum supercaelestium descendentes super res corporales mutationis earum maximam causam praebere non ignorantes, dicunt quod radii reflexi et condensati causa sunt caloris generati apud nos. Cuius signum est quod in convallibus maior calor est quam in montibus. Unde in montibus diutius manet nix quam in convallibus. Unde etiam in quibusdam montibus altissimis manet nix perpetua. |