John Duns Scotus

On the Elements

Excerpted from Ordinatio II

Dico ergo ad quaestionem tenendo oppositum utriusque, quod elementa non manent in mixto secundum substantiam, sive remissam (sicut dicit Commentator) sive non remissam, sicut ponit Avicenna cuius ratio est, quia non est ponenda pluralitas sine necessitate: nihil autem cogit ponere pluralitatem elementorum, vel formarum substantialium manere in mixto; quia non operatio, quae maxime concludit formam, non enim operatio mixti, est siusdem speciei cum aliua operatione elementi; nec transmutatio, nam forma elementi, et forma mixti habent sufficientem entitatem, ut una sit terminus unius generationis, et alia alterius: vel ut haec sit terminus a quo corruptionis, et ille terminus ad quem fenerationis...

Back to Introduction

Back to Excerpt