Roger Bacon

On Estimation

Excerpted from Opus Majus

But it is well known that a dog recognizes a man whom he has seen before when he sees him again. Both apes and many beasts do so, and distinguish among things which they see of which they have a memory, and they come to recognize one universal from another, as a man from a dog or from wood, and they distinguish individuals of a particular species; and so the understanding, which scientists of perceptions call understanding through knowledge, belongs to animals just as it does to people.

original latin

Similiter, quando brutum, ut canis vel catus vel lupus vel aliud, tenet animal aliquod quo cibetur, dum praeda quiescit depraedator stat immobilis; quando vero animal captum fugit, tunc depraedans insequitur donec apprehendat si potest. Quod non faceret nisi quia percipit situm praedae mutatum respectu sui, et ideo percipit motum et quietem et distantiam.

Nam etsi agnus lupum quem non viderit fugit, tamen, si eum prius viderit, citius fugit et diligentius quando secundo eum viderit. Et accidit sic distinctio per cogitativam mediante memoria, quae est arca intentionum insensatarum circa materiam sensibilem, ut prius expositum est. Et ideo cognitio qua distinguuntur res prius visae ab aliis erit in brutis.

Nam videmus simias offensas parare insidias hominibus, et multa ordinare ad hoc ut sequantur vindictam, et ideo colligunt unum quod intendunt ex multis. Videmus etiam araneas ordinare telam, et non quocunque modo, sed per varias geometricas, ut muscae involvantur de facili.

Et lupus devorat terram ut sit ponderosior quando capit equum vel taurum vel cervum per nares, ut vi ponderis terrestris facilius deprimat animal atque detineat. Atque vidi murilegum qui desideravit pisces natantes in magno vase lapideo, et cum non potuit propter aquam deprehendere eos, abstraxit clepsydram et deduxit aquam donec vas siccabatur, ut in sicco pisces caperet. Plura ergo opera hic concepit ut finem intentum haberet.