Bede

On Eve

Excerpted from Hexaemeron

He said to the woman: I will multiply your hardships and labors. You will give birth to your sons in pain. "These words are also better understood figuratively as God's message for woman, since in fact a woman had not yet given birth. And the pain and lament of giving birth apply only to the mortal body, the [sentence of] death caused by her disobediance to His teachings. This penalty relates also to the literal sense of the text,

original latin

nam et in eo quod sequitur: Et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui, cum et ante peccatum aliter factam fuisse non deceat credere mulierem, nisi ut vir ei dominaretur, et sub eius ipsa potestate degeret, recte accipi potest hanc servitutem significatam, quae cuiusdam conditionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa talis servitus, qua homines hominibus postea servi esse coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta.

Dixit quidem Apostolus: Per charitatem servite invicem (Gal. V, 13); sed nequaquam diceret: Invicem dominamini. Possunt itaque coniuges per charitatem servire invicem; sed mulierem non permittit Apostolus dominari in virum. Haec enim viro potius sententia detulit, et maritus habere dominium meruit mulieris, non natura, sed culpa: quod tamen nisi servetur, depravabitur amplius et augebitur culpa

Figurate autem verba haec ad Ecclesiam coniugem videlicet Christi conveniunt, cuius aerumnae post reatum primae praevaricationis multiplicantur in hac vita, ut ad vitam perpetuam castigata perveniat; multiplicantur et conceptus, cum spiritalem Deo sobolem praedicando ac recte vivendo gignere satagit; unde eidem suae soboli per egregium praedicatorem dicitur:

Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis (Gal. IV, 19). Parit in dolore filios, cum sollicita metuit, ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus eorum, et excidant a simplicitate quae est in Christo. Agit sub viri potestate, quia servit Domino in timore et exsultat ei non in securitate, sed cum tremore: cui, si nunquam peccasset, solo securae dilectionis copularetur amplexu.