Richard Rufus of Cornwall

On Eve

Excerpted from Lectura Oxoniensis 2.21

"In whom there is less reason than in a man" etc., at the same place [Sent. 2.21.1.2].1 On the contrary: a woman differs from a many only in respect of what pertains to the body, not in respect of what pertains to the soul. Hence Galatians 3:28: “There is neither Jew nor Greek, neither slave nor free, neither masculine nor feminine [in Christ’s kingdom.” And the Gloss there [reads]: “On account of none of those things is anyone more worthy in the faith of Christ.” Therefore it seems that just as reason is not stronger in a free man than in a slave, so neither is it stronger in the male than in the female.

original latin

Item, numquid anima posita2 in corpore muliebri si poneretur in virili fieret ille homo fragilior quam alius homo? Si sic, tunc videtur in spiritibus esse discretio sexuum -- quod falsum est. Nam ait Augustinus De Trin. lib. 12, cap. 7: “Ibi factus est homo ad imaginem Dei, ubi sexus non est, hoc est in spiritu mentis suae.”

Si non, quomodo in muliere vivius viget ratio quam in viro, sicut hic dicitur?3

Respondetur quod non est aliqua4 differentia maris et feminae proprie et per se nisi tantum secundum ea quae ad corpus pertinent. Sed tamen quia dispositiones spiritus existentis in corpore concomitantur dispositiones corporis cui unitur. Corpus autem muliebre et tunc et nunc fragilius est virili. Ideo spiritus existens in corpore muliebri potest esse fragilior quam existens in virili. Hoc tamen non fuit poena spiritui Evae, quod eius corpus fuit fragilius corpore Adae, sicut nec fragilitas corporis Adae fuit poena suo spiritui. Spiritus autem Evae plus viguisset in meliori corpore. Et spiritus Adae plus viguisset si positus fuisset in corpore glorificato.5

Sed forte dicit aliquis quod etiam in ipsis animabus sit sexuum distinctio, quia dicitur de matre 7 Machabaeorum (II Mach. 7 [21)]: "femineae cogitationi masculinum animum inserens.”

Et respondetur quod hic vocat animum masculinum non solum ipsam substantiam animae sed ipsam cum appetibus et dispositionibus quas habet in corpore virili.

Mihi videtur sine praeiudicio quod est inaequalitas ex parte animarum sicut et ex parte corporum. Et est una naturaliter subtilior6 alia. Sexus autem non est nisi in corpore ut vult Augustinus.7 Forte ergo generaliter nobilior et potentior est anima viri quam mulieris, et anima optimi viri melior anima optime mulieris. Ergo videtur quod simpliciter anima hominis melior anima mulieris. In personis tamen quandoque est contrarium, scilicet quod anima huius mulieris in sua natura prima8 est nobilior et dignior et potentior et subtilior quam anima huius viri.

Et est non melior anima, quia corpus melius. Sed e contrario, quia melior anima, ideo corpus melius. Est enim anima et forma9 et finis ipsius corporis. Disperitate tamen oportuit esse in animabus sicut et in angelis et in aliis creaturis. Oportuit enim esse inaequalia, ut essent omnia. Non enim integritas universi, nisi essent inaequalia.

"Accepisse putavit"10 ibidem est [Sent. 2.21.4.4]. Ergo ut videtur homo ante peccatum non habuit cognitionem creaturarum, sed indiguit doctrina sicut modo, quod si aliarum creaturarum cognitione habuit, quare non et serpentis? Immo videtur quod omnium creaturarum cognitionem habuit per illud Gen. 2 [19]: “Adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea,” et sequitur [20]: “appellavit Adam nominibus suis animantia suis” inquit. Credibile enim est quod tam sciens fuit ut cognosceret singulorum naturas et proprietates.

Propter hoc exponitur sic: Accepisse potuit -- id est, non accepisse non consideravit.

Vel aliter forte Adam habuit maiorem cognitionem et plurium quam habuit Eva.

Vel creaturarum habuerunt cognitionem quantum necesse erat ad salutem et ad statum illum.

"Vana gloria," ibidem est [Sent. 2.21.5.6] Sed dicit Augustinus quod superbia est amor propriae excellentiae. Ergo idem sunt.

Contra. Dicit Gregorius: quod superbia est regina habens sub se quasi 4 duces, quorum unus est vana gloria. Ergo ipsa non est idem quod superbia.

Item, tripliciter est mundus, scilicet a manu, a corde, ab ore. Et ideo appetitus triplex. Ut dicitur super Ier. 48 [10]: "Maledictus qui facit opus divini fraudulenter," id est hypocritas. Hypocrisis est immoderatus appetitus muneris a corde; avaritia, muneris a manu; vana gloria, muneris ab ore. Patet ergo quod hypocrisis vult aestimari, vana gloria laudari, avaritia ditari. Sed superbia per haec omnia vult dominari, et ita non sunt idem.

Dicatur ergo quod hic accipitur vana gloria communiter pro superbia.

"Quae non est tantum pecuniae" ibidem est [Sent. 2.21.5.6] . Proprie tamen accipitur avaritia, appetitus pecuniae. Sed ambitio proprie dicitur honoris et potentiae; curiositas vero scientiae.


1. Petrus Lombardus, Sententiae in quattuor libris distinctae, ed. I. Brady, 2 vols., Grottaferrata 1971-1981.

2. Here the text has been corrected reading posita rather than ponenda.

3. Here the text has been corrected, reading in viro vivius viget ratio quam in muliere as the sense of the passage requires rather than in muliere vivius viget ratio quam in viro.

4. Here Rufus is quoting from an unknown contemporary author, possibly Richard Fischacre.

5. According to Christian theology, the saved in heaven will have glorified bodies that do not suffer the weaknesses our bodies suffer in this life.

6.. Medievals believed that the subtlety in spirit corresponded to more elevated spirituality.

7. Augustine, "On the Soul and its Origin", 4.20, Patrologia Latina 44: 543.

8. Here is not clear what noun the adjective, prima (first), modifies.

9. Cf. Aristotle, On the soul 2.1.412a19-20.

10. The manuscript, Oxford Balliol 62, has the wrong word both times this text is quoted: the first time it reads potuit and the second time putabit.