Bede

On Farming

Excerpted from Hexaemeron 1, PL 91: 51

Did the Lord perhaps want the first man to practice agriculture? Or is it unbelievable that he had condemned him to labor before his sin? And so we should think, unless we were to see some people practicing agriculture with such pleasure in their hearts that it would be a great punishment for them to be called away from it to something else.

original latin

Quidquid ergo deliciarum habet agricultura, tunc utique longe amplius erat, quando nihil accidebat adversi vel terrae vel coelo. Non erat enim laboris afflictio, sed exhilaratio voluntatis, cum ea quae Deus creavit humani operis adiutorio laetius feraciusque provenirent, unde Creator ipse uberius laudaretur, qui animae in corpore animali constitutae rationem dedisset operandi ac facultatem, quantum animae volentis satis esset, non quantum invitum indigentia corporis cogeret.

Ut operaretur, inquit, et custodiret illum, custodiret videlicet eumdem paradisum ipsi sibi, ne aliquid admitteret quare inde mereretur expelli.

Denique accipit et praeceptum, ut sit quod sibi custodiat paradisum, id est, quo servato, non inde proiiciatur. Recte enim quisque dicitur non custodisse rem suam, qui sic egit ut amitteret eam, etiam si alteri salva sit, qui eam vel invenit vel accipere meruit.

Est alius in his verbis sensus, quem puto non immerito praeponendum, ut ipsum hominem operaretur Deus et custodiret; sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam, sic Deus hominem multo magis quem ipse creavit ut homo sit, eum ipse operatur ut iustus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat. Posuit ergo Deus hominem in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. Operaretur scilicet ut bonus beatusque esset: custodiret vero, ut totus esset, ipsius se dominationi ac protectioni humiliter subdendo.