On Precious Gems |
Excerpted from Revelationes 1.4.124 |
"Veni, filia, et impone tibi coronam factam ex septem lapidibus preciosis. Quid vero est corona nisi probacio patientie, quae ex tribulationibus conflatur et a Deo coronis adornatur? Primus igitur lapis coronae tue est iaspis; quem apposuit tibi ille qui contumeliose tibi dixit se nescire, quo spiritu loquebaris, et esse tibi utilius mulierum more subtiliter filare quam de scripturis disputare. |