William of Ockham

On God

Excerpted from Quaestiones Quodlibetales 6.4, 6

Utrum cognitio intuitiva possite esse de obiecto non existente.

Quod non: Quia contradictio est quod visio sit et nihil videatur; igitur contradictio est quod visio sit et obiectum visum non sit.

Contra: Visio est qualitas absoluta distincta ab obiecto; igitur potest sine contradictione fieri sine obiecto.

Et si dicis quod secundum istam rationem sequitur quod Deus posset videri intuitive et beatifice, non exhibita sua praesentia actuali in ratione obiecti actualiter praesentis ipsi intellectui, quod falsum est et erroneum:

Respondeo quod hic non est aliqua habitudo, arguendo quod quia Deus potest facere talem visionem sine obiecto creato, a quo non dependet nisi tamquam a causa secunda, igitur Deus potest videri intuitive et beatifice, non exhibita sua praesentia actuali in ratione obiecti actualiter praesentis ipsi intellectui, a quo obiecto dependet illa visio sicut a causa prima.

Et si dicis si quis videat solem et post intret obscurum locum, apparet sibi quod videt solem in eodem situ et eadem magnitudine; igitur visio solis remanet ipso absente, et eadem ratione remaneret ipso non existente:

Respondeo: non manet visio solis, sed manet aliqua qualitas, puta lux impressa oculo, et illa qualitas videtur. Et si intellectus formet talem propositionem 'lux videtur in eodem situ etc.' et sibi assentiat, decipitur propter illam qualitatem impressam visam.

original latin

Utrum Deus possit remittere peccatori culpam et poenam sine infusione gratiae creatae.

Quod non: Quia nullus est quin est gratus Deo vel reprobatus ab eo; sed per peccatum est homo reprobatus et per gratiam acceptus; igitur nullus est nec esse potest quin sit in peccato vel in gratia; igitur expulsio unius infert formaliter infusionem alterius.

Contra: Hoc fieri non includit contradictionem; igitur Deus potest hoc facere.

Praeterea non videtur contradictio quin Deus potest dare alicui peccatori visionem suae essentiae in illo instanti in quo dat sibi gratiam; nec multo magis est aliqua contradictio quin in illo instanti in quo potest sibi dare gratiam, acceptet eum ad vitam aeternam.

Praeterea non minoris efficaciae est potentia Dei absoluta super quamcumque creaturam quam virtus activa creata respectu sui effectus; sed virtus activa creata per alterationem potest reducere se ad pristinum statum; patet de aqua calida quae reducit se ad frigiditatem; igitur sine omni contradictione potest Deus reducere Adam post peccatum ad pristinum statum innocentiae, et per consequens potest sibi remittere culpam sine gratia creata. Exemplum est ad hoc, nam rex potest inimico suo remittere omnem offensam sine omni dono sibi dato et omnem culpam potest sibi remittere; igitur multo magis potest Deus hoc facere.

Praetera Deus potest suspendere inflictionem illius poenae pro peccato usque ad certum tempus, manifestum est, sine omni infusione gratiae; igitur eadem ratione potest suspendere inflictionem illius poenae in perpetuum absque hoc quod infundat aliquam gratiam, et per consequens potest remittere culpam sine gratiae infusione.