Meister Eckhart

On Grace

Excerpted from Sermones 25

Omne quod quid est id quod est laudat et praedicat suum quo est. 'Ex ipso enim efficienter, 'per ipsum' formaliter, 'in ipso' finaliter est quod est et quod quid est. Propter hoc id quod est semper materiale est, potentiale est, et subiectum est; ipsum vero quo est nunquam est materiale, nunquam est subiectum, semper est praedicatum. Propter hoc Boethius dicit, secundum verum intellectum, quod forma simplex subiectum esse non potest. Patet ergo quod ipsum quo est de ordine praedicatorum est. Et hoc est quod ipse praedicator veritatis et doctor ait gratiam dei laudans et praedicans: gratia dei sum id quod sum.

Back to Introduction

Back to Excerpt