Gryphes est animal pennatum et quadrupes in hyperboreis partibus sive montibus nascens, omni parte corporis sunt leones, alis tantum et capite aquilis assimilantur. Equis vehementer sunt infesti, et vivos homines discerpunt, ut dicit Isidor. lib.12 [Etymologies 12.2]. Adeo autem infestat equum, ut ait Huguitio. quod equitem armatum cum eo rapiat in sublime ut dicit glo. super Deut. 14[:12]. Custodiunt autem gryphes montes, in quibus sunt gemmae preciosae, ut smaragdi et iaspides, nec permittunt eas auferri exinde. Unde dicit Isidor. [Etymologies] lib. 14. cap.3
Partes quaedam in Scythia auro et gemmis affluunt, sed gryphorum immanitate accessus hominum est rarus. Ibi smaragdi optimi et crystalli etc. Tam magnos habent ungues et tam amplos, quod inde fiunt scyphi, qui mensis Regum apponuntur.
Use the following English words, closely related to text in the Latin passage, to complete the sentences below:
assimilating
vehemently
rapt
affluent
amplifier
Make this exercise printable
|