On Heresy |
Excerpted from Dialogus 1.2.5, 1.4.25, 1.5.3, 1.5.22 |
Tenent isti quod quinque sunt genera veritatum quibus non licet christianis aliqualiter dissentire. Primum est earum quae in Scriptura Sacra traduntur vel ex eis argumento necessario possunt inferri. Secundum est earum quae ab apostolis ad nos per succedentium relationem vel scripturas fidelium pervenerunt, licet in Scripturis Sacris non inveniantur insertae nec ex solis eis possint necessario argumento concludi. Tertium est earum quas in fide dignis cronicis et historiis vel relationibus fidelium invenimus. Quartum est earum quae ex veritatibus primi generis et secundi tantummodo vel ex eis vel alterius earum una cum veritatibus tertii generis possunt manifeste concludi. Quintum est earum quas Deus praeter veritates revelatas apostolis aliis revelavit vel etiam inspiravit aut noviter revelaret vel etiam inspiraret, quae revelatio vel inspiratio ad universalem ecclesiam absque dubitatione pervenit vel etiam perveniret. original latinNon minus peccant qui alios cogunt minis, terroribus, iuramentis vel praeceptis aut comminationibus ad peccatum quam qui mandant aliis aliquod committere crimen. Sed qui mandant aliis aliquod crimen committere consimili crimine involvuntur. Ergo qui cogunt alios ad peccatum quodcunque consimili peccato tenentur et per consequens qui cogunt alios pravitatem haereticam pertinaciter defensare sunt consimili pertinatia irretiti. Papa etiam est habens usum rationis, ut communiter. Si enim per infirmitatem vel senectutem vel aliquam aliam causam perderet usum rationis ex tunc quamdiu usu rationis careret hereticari non posset, quemadmodum pueri, amentes et etiam dormientes statu illo durante hereticari non possunt; papa insuper non est confirmatus in gratia cum possit peccare. Ergo papa talis potest veritati que non est per se nota nec per experientiam certam accepta nec est sibi demonstrative probata, si voluerit, dissentire. Ad probandum ecclesiam Romanam posse errare nonnulli plures rationes adducunt. Quorundam autem ratio fundamentalis est quedam ratio saepe tacta superius ad assertiones alias ostendendas, que talis est. Illud quod promittitur toti et nulli parti non debet alicui parti attribui etiam principaliori. Sed numquam errare contra fidem toti congregacioni fidelium promissum fuit a Christo, et nulli parti fuit hoc promissum. Ergo non debet hoc alicui particulari ecclesiae catholicorum attribui. Cum ergo ecclesia Romana sit pars ecclesiae et non sit tota ecclesia, non posse errare contra fidem non est attribuendum Romanae ecclesiae. |