On Heresy |
Introduction by John Longeway |
Ockham says: "Tenent isti quod quinque sunt genera veritatum quibus non licet christianis aliqualiter dissentire. Primum est earum quae in Scriptura Sacra traduntur vel ex eis argumento necessario possunt inferri. Secundum est earum quae ab apostolis ad nos per succedentium relationem vel scripturas fidelium pervenerunt, licet in Scripturis Sacris non inveniantur insertae nec ex solis eis possint necessario argumento concludi. Tertium est earum quas in fide dignis cronicis et historiis vel relationibus fidelium invenimus. Quartum est earum quae ex veritatibus primi generis et secundi tantummodo vel ex eis vel alterius earum una cum veritatibus tertii generis possunt manifeste concludi. Quintum est earum quas Deus praeter veritates revelatas apostolis aliis revelavit vel etiam inspiravit aut noviter revelaret vel etiam inspiraret, quae revelatio vel inspiratio ad universalem ecclesiam absque dubitatione pervenit vel etiam perveniret." |