Brigid of Sweden

On the Horse

Excerpted from Revelationes l.4

Itaque per equum spiritualiter intelligitur baptisma. Sicut enim equus provehit hominem ad aliquam perficiendam viam habens quattuor pedes, sic baptisma, quod per equum intelligitur, provehit hominem ante conspectum Dei habens quattuor effectus spirituales. "Primus est, quod baptisati liberantur a Diabolo et obligantur ad mandata et servicia Dei. Secundus est, quod purgantur a peccato originali. Tertius est, quod filii Dei efficiuntur et coheredes Dei. Quartus est, quod caelum eis aperitur.

Back to Introduction

Back to Excerpt