Averroes

On Human Thought

Excerpted from Commentum magnum super libro de celo et mundo Aristotelis

Et dixit Maxima cognitio quoniam artifex in hac facultate considerat etiam in rebus extra istas sicut de vacuo et de infinito et de loco et sibi similibus ex eis quae dicta sunt in libro predicto; et intendebat dicere per cognitionem cognitionem certam, et per naturam naturalia, et intendebat per scientiam demonstrantem ipsam scientiam certificatam que acquiritur per demonstrationem. Et videtur nobis quod nomen cognitionis et scientiae non dicebantur sinonima, cum doctrina demonstrativa non utatur talibus nominibus: intendebat igitur per cognitionem intelligere imaginationem, et per scientiam fidem, aut intendebat per cognitionem primam cognitionem et per scientiam cognitionem provenientem a prima cognitione, scilicet acquisitam per rationem; quapropter inquit Scientia demonstrans ipsam, et non dixit Scientia eius.

Back to Introduction

Back to Excerpt