Bartholomew the Englishman

On Infancy

Excerpted from De rerum proprietatibus 6.4

Infantulus igitur ex seminibus contrarias qualitates habentibus generatur, in dextro si mas, in sinistro autem latere si foemina, collocatur, sanguine menstruali in utero nutritur et fomentatur. Ex tam vili enim materia et infirma, homo recipit a principio nutrimentum, virtute caloris, natura cooperante et dilatante singula membra paulatim, et etiam non subito informatur. Solus enim Christus subito fuit formatus in utero, et distinctus, quando in utero est conceptus, ut dicit Augustinus. Anima subintrante vita profunditur, et sensu naturae sentiens circumdationem pelliculae ad ipsius rupturam movetur, ex cuius motu maternus uterus concutitur et gravatur, et completa actione naturae circa infantuli creationem, si partus sit salubris 8. vel 9. vel 10. mense ad exitum de utero nititur et conatur.

Back to Introduction

Back to Excerpt