Alfarabi

On the Intellect

Excerpted from De Intellectu et intellecto

Unde intelligentia agens, quam nominavit Aristoteles in tertio tractatu libri de anima, est forma separata, quae nec fuit in materia, nec erit umquam; et ex hoc quod [anima] est intellectus in effectu, tota eius virtus est ad assimilandum se intelligentiae intellectae adeptae; quae essentiam istam, cum esset intellectus in potentia, fecit esse intellectum in effectu, et ea que erant intellecta in potentia fecit esse intellecta in effectu; cuius comparatio ad intellectum qui est in potentia est sicut comparatio solis ad oculum, qui est visio in potentia quamdiu est in tenebris. Visio enim non est visio in potentia, nisi dum est in tenebris; intentio autem de tenebris est illuminatio in potentia, vel privatio illuminationis in effectu; intentio autem illuminationis est irradiatio ex opositione lucidi.

Back to Introduction

Back to Excerpt