Constantine the African

On Leprosy

Excerpted from Liber de elephantia 1-3

Oportet medicum investigare chimorum putredines quae ex quattuor nascuntur humoribus cum naturam suam sive simplices sive compositi egrediantur. Putredinem autem causa aut ex corruptione est spermatis masculi sive femine aut utriusque, aut ex corruptione aeris aut ex cibi et potus. Ex hiis enim humoribus corruptis nascitur infirmitas quae elephantia solet nuncupari, cuius morbi investigatio difficilis et laboriosa est in sui initio. Postquam autem exit in patulum durus est hic morbus ad curandum. Cum ergo dixerimus ex quattuor hunc nasci humoribus, a sanguinis corruptione, qui quasi dignior esse videtur, incipiamus. Si igitur causa elephantiae ex sanguinis corruptione est, designatur ex rubore et calido apostemate et sanguis comminuatur putredine.

Back to Introduction

Back to Excerpt