Maimonides

On Leprosy

Excerpted from Dux Dubitantium 1.71

Sequitur ex hoc quod attrahat humorem calidiorem vel frigidiorem debito, vel grossiorem vel subtiliorem. Et propter hoc opilantur viae humorum, et provenit putrefactio, et mutantur in contrarium quantitates et qualitates humorum. Et ex hoc oriuntur infirmitates, sicut scabies, et pruritus, et vulnera magna. Sicut in lepra, et hulcus corrodens carnem, donec destruitur forma membri vel membrorum. Haec est ratio in istis quattuor virtutibus. Secundum eundem modum contingit in universitate entium. Quoniam illud quod generat generabilia, et inducit permanentiam sui esse in tempore definito. Illud idem est causa in renovatione nocumentorum in mundo sicut sunt tempestas et pluvia damnosa. Sicut nix, et grando, et turbines ventorum, et tonitrua, et coruscationes, et corruptio aeris.

Back to Introduction

Back to Excerpt