William of Ockham

On Logic

Excerpted from Summa logicae 1.14, OPh 1: 47.

Moreover, it must first be understood that 'particular' is accepted in two ways. In one way the name 'particular' signifies all of that which is one thing and not many things. And in this way, those who hold that a universal is a certain quality of the mind predicable from many — still not as itself but as those many — they have to say that any universal is truly and actually a particular: because just as whenever a word, however common according to convention, is truly and actually a particular and one number because it is one and not many, thus is the intention of the soul, signifying many things in addition, truly and actually a particular and one in number, because it is one and not many things, although it signifies many things.

original latin

Aliter accipitur hoc nomen 'singulare' pro omni illo quod est unum et non plura, nec est natum esse signum plurium. Et sic accipiendo 'singulare' nullum universale est singulare, quia quodlibet universale natum est esse signum plurium et natum est praedicari de pluribus. Unde vocando universale aliquid quod non est unum numero, —quam acceptionem multi attribuunt universali—, dico quod nihil est universale nisi forte abuteris isto vocabulo, dicendo populum esse unum universale, quia non est unum sed multa; sed illud puerile esset.

Dicendum est igitur quod quodlibet universale est una res singularis et ideo non est universale nisi per significationem, quia est signum plurium. Et hoc est quod dicit Avicenna, V Metaphysicae:

"Una forma apud intellectum est relata ad multitudinem, et secundum hunc respectum est universale, quoniam ipsum est intentio in intellectu, cuius comparatio non variature ad quodcumque acceperis."

Et sequitur:

"Haec forma, quamvis in comparatione individuorum sit universalis, tamen in comparatione animae singularis, in qua imprimitur, est individua. Ipsa enim est una ex formis quae sunt in intellectu."

Vult dicere quod universale est una intentio singularis ipsius animae, nata praedicari de pluribus, ita quod propter hoc quod est nata praedicari de pluribus, non pro se sed pro illis pluribus, ipsa dicitur universalis; propter hoc autem quod est una forma, exsistens realiter in intellectu, dicitur singularis. Et ita 'singulare' primo modo dictum praedicatur de universali, non tamen secundo modo dictum; ad modum quo dicimus quod sol est causa universalis, et tamen vere est res particularis et singularis, et per consequens vere est causa singularis et particularis. Dicitur enim sol causa universalis, quia est causa plurium, scilicet omnium istorum inferiorum generabilium et corruptibilium. Dicitur autem causa particularis, quia est una causa et non plures causae. Sic intentio animae dicitur universalis, quia est signum praedicabile de pluribus; et diciture etiam singularis, quia est una res et non plures res.

Verumtamen sciendum quod universale duplex est. Quoddam est universale naturaliter, quod scilicet naturaliter est signum praedicabile de pluribus, ad modum, proportionaliter, quo fumus naturaliter significat ignem et gemitus infirmi dolorem et risus interiorem laetitiam. Et tale universale non est nisi intentio animae, ita quod nulla substantia extra animam nec aliquod accidens extra animam est tale universale.

Aliud est universale per voluntariam institutionem. Et sic vox prolata, quae est vere una qualitas numero, est universalis, quia scilicet est signum voluntarie institutum ad significandum plura. Unde sicut vox dicitur communis, ita potest dici universalis; sed hoc non habet ex natura rei sed ex placito instituentium tantum.