William of Ockham

On Logic

Excerpted from Summa logicae 1.14, OPh 1: 47

Est autem primo sciendum quod 'singulare' dupliciter accipitur. Uno modo hoc nomen 'singulare' significat omne illud quod est unum et non plura. Et isto modo tenentes quod universale est quaedam qualitas mentis praedicabilis de pluribus, non tamen pro se sed pro illis pluribus, dicere habent quod quodlibet universale est vere et realiter singulare: quia sicut quarelibet vox, quantumcumque communis per institutionem, est vere et realiter singularis et una numera quia est una et non plures, ita intentio animae, significans plures res extra, est vere et realiter singularis et una numero, quia est una et non plures res, quamvis significet plura res.

Back to Introduction

Back to Excerpt