John Duns Scotus

On Logic

Excerpted from Quaest. in librum Porphyrii

Item, logica vel est scientia realis vel sermocinalis; non realis, manifestum est; ergo sermocinalis. Igitur quaelibet pars eius est de voce significativa; et ita ista pars, quae est prima, erit de voce significante conceptum simplicem, sicut liber Perihermenias est de voce significante conceptum compositum. Ad quaestionem dici potest quod iste liber non est de decem vocibus ut de primo subiecto nec aliqua pars logicae est de voce, quia omnes passiones syllogismi et omnium partium eius possunt sibi inesse secundum esse quod habent in mente etsi non proferantur, ut patet inductive , sed est de aliquo priore, quod respectu vocis significativae tantum habet rationem significati.

Back to Introduction

Back to Excerpt