On Madness |
Excerpted from De proprietatibus rerum 7.5 |
Amentia idem est quod mania, secundum Platearium. Est autem mania infectio anterioris cellulae capitis, cum privatione imaginationis, sicut melancholia est infectio mediae cellulae capitis cum privatione rationis, ut dicit Constantinus libro De melancholia. Melancholia, inquit, est 'suspectio dominans animae, quam timor et tristitia induxerunt.' Et differunt passiones istae secundum diversitatem laesionis operationum, quia in mania principaliter laeditur imaginatio, in alia vero ratio. |