Robert Grosseteste

On Mountains

Excerpted from Dictum 99, De montibus

Mons signat Dominum salvatorem. Unde Ysaiae 2o: [Is. 2:2] "Erit in novissimis diebus preparatus mons domus," etc. [cf. Dan. 2:34-35] Et Daniel dicit quod ipse est lapis precisus de monte sine manibus, qui crevit in montem magnum, Danielis 2o. Mons eciam ecclesiam signat, unde Psalmista: [Ps. 124:1] "Qui confidunt in Domino sicut mons Syon." Et iterum: [Ps. 132:3] "Sicut ros Hermon qui descendit in montem Syon."Item, montes Apostoli et Prophete sunt. Unde Psalmista: [Ps. 103:18] "Montes excelsi cervis." Item, montes sanctos viros, sive divinos libros, sive angelos signat. Unde in illo Psalmo: [Ps. 120:1] "Levavi oculos meos in montes." Mons quoque populus est Iudeorum, de quo in Daniele: [cf. Dan. 2:34] "Absisus est lapis sine manibus de monte," id est Christus, sine viri opere, de populo Iudeorum. Item, montes sunt homines altitudinem huius seculi appetentes. Unde: [Ps. 96:5] "Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini," etc. Montes divites et potentes huius seculi, ut in Iob 41o: [Iob 40:15] "Huic montes herbas ferunt," id est vicia carnis.

Back to Introduction

Back to Excerpt