William of Auvergne

On the Music of the Spheres

Excerpted from De universo creaturarum 1.3.30

Quod numeros formae animae illius Plato applicuit et aptavit et quasi in compositionem ipsius venire illos asseruit ex ipsa mundi fabrica, cui animam mundi hujusmodi posuit, accepisse videtur. Posuit enim distantias, quae sunt a terra usque at coelum nonum - immo usque ad octavum secundum ipsum - proportionales esse numeris, quos posuit in figura sua, et totum mundum esse posuit musicalem partesque ipsius, juxta quod de eo intelligere potui, proportionalibus musicis sibi invicem naturaliter consonans et connexas, et propter hoc ipsam animam mundi, quae corpori suo concordare necesse habet et conguere similibus nexibus esse naturaliter unitam quodam modo compactamque, quemadmodum tetigi tibi supra, cum loquerer de eodem ipsius et diverso.

Back to Introduction

Back to Excerpt