On the Ostrich |
|
Excerpted from De animalibus 1.23 |
|
Strutio avis est in desertis Libiae quae tamen saepius in nostris visae sunt partibus. Juvenis est cinera et tota bene pennata, pennis tamen plumalibus non fortibus existentibus: secundo anno et deinceps paulatim in coxis et collo et capite pennas omnino perdit denudato corpore: sed dura pelle protegitur a frigore et pennae dorsi nigerrimae et sicut lana quaedam efficiuntur. Coxas habet magnas valde et crura carnosa pellis albae et duos tantum digitos in pede sicut camelus: et ideo cameleon a quibusdam Graecis vocatur, ab aliis autem asida. |