Bartholomew the Englishman

On Pepper

Excerpted from De rerum proprietatibus 6.4

Piper est semen vel fructus arboris aut fruticis, in meridionali parte Caucasi montis crescentis, contra fervidum aestum solis, ut dicit Isidorus libro 17 [Etymologies 17.8], cuius folia iunipero sunt similia. Cuius sylvas serpentes custodiunt, sed incolae regionis illius cum sylvae naturae fuerint, eas incendunt, et serpentes ignis violentia effugantur, et ex huius combustione grana piperis, quae naturaliter erant prius alba, efficiuntur nigra accidentaliter et rugosa.

Cuius triplex est species, ut dicit idem. Nam est piper longum, sclilicet quod est immaturum, et piper album, scilicet quod ab igne est incorruptum, et piper nigrum, quod scilicet torrido calore ignis nigrum est superficie et rugosum. Piper autem nigrum efficacius est longiori tempore quam aliud, potest in magna efficacia custodiri.

Back to Introduction

Back to Excerpt