Alfarabi

On Physics

Excerpted from Enumeration of the Sciences

Naturalis autem scientia contemplatur corpora naturalia et accidentia quae non habent esse nisi per ista corpora. Et docet res ex quibus, et ad quas, et per quas existunt ista corpora. … Corporum autem alia sunt naturalia, alia artificialia.- Artificialia sunt sicut vitrum [vitreum seems to make more sense], pannus et lectus, et, ad ultimum, omne illud est corpus artificiale, cuius esse est per artem et per voluntatem hominis. Naturalia autem sunt, quorum esse non est ex humana arte vel voluntate, sicut caelum et terra, et quae sunt inter utraque, ut plantae et animalia. Et dispositio quidem naturalium corporum et artificialium consimilis est in hoc, quod, sicut in corporibus artificialibus inveniuntur res quae non habent esse nisi per ipsa corpora artificialia, et inveniuntur res a quibus et per quas et ad quas existit esse ipsorum, sic et in naturalibus, quamvis haec omnia magis appareant in artificialibus quam in naturalibus. Illa enim quae non habent esse nisi per corpora artificialia sunt sicut lixatura in panno, et splendor in ense, et pervietas in vitro, et sculptura in lecto.

Back to Introduction

Back to Excerpt