|
On the Place of the Outermost Sphere |
Excerpted from In Physicam Aristotelis 4.1.7 |
|
Before we speak about this immobility, let us speak about what is the location of the universe. Let us understand the arch of the universe. This circumference is the universal distance from the center not on account of some distance of its own, but through the distance measurement of the body. Therefore we must know that this circumference, if it is considered as the terminus of this body, but as a certain circling thing, having a universal distance from the center, let us commonly say that this is the location of the universe. Et propterea, si ex tali respectu fiat pars superficiei pars loci, ergo ex eodem respectu pars eadem, ergo pars adveniens et pars recedens sunt eadem pars loci. Cum tamen sint diversae partes superficiei, tamen eundem respectum habent a centro. Debemus ergo dicere quod superficies illa distans undique a centro, inquantum in suis partibus sic distat a centro, locus est. Haec ergo superficies sic dicta profundans se usque ad concavum caeli est locus caeli, et concavum caeli profundans se ad concavum ignis est locus ignis, et concavum ignis profundans se ad concavum aeris est locus aeris, et sic deinceps. Contra, nonne dictum est quod locus est "terminus continentis" [4.4.212a20-21]? Sed locus, de quo nunc dictum est, non est terminus continentis. Ergo non est locus. Dicendum quod cum sic definitur locus, definitur locus proprie dictus. Et deficit locus caeli a proprietate loci in duobus: et ex parte potentiae loci et ex parte continentiae. Qualiter ergo debemus dicere de immobilitate loci? Debemus dicere (sicut prius dictum est) quod terminus huius aeris, non inquantum est huius aeris sed inquantum talem habet respectum ad universum, locus est. Unde quandoque invenitur quod locus est passio quantitatis, et est veritas huius haec, quod locus non est alia dimensio, nec aliam habet dimensionem quam dimensionem corporis, sed illae eaedem dimensiones corporis et quantitatis sub aliis rationibus, cuiusmodi rationes prius tactae sunt, fient locus. |