On the Planets and the Firmament |
Excerpted from Causae et Curae: Kaiser 9:20; Moulinier 30:26--31:6; Kaiser 14:17, Moulinier 37:15--38:23 |
Ceteri quoque quinque planete sunt, et lumen de igne et de ethere habent et sunt robur ac firmamentum firmamenti. Atque has circuitiones tam altitudinis quam profunditatis in firmamento habent, ut ibi fulgeant, ubi sol non radiat et ubi splendorem suum uix ostendit ubi ipsi sunt et currunt atque circulo solis seruiunt et uelocitatem solis retinent atque ignem eius tabescere faciunt, ita ut pre ipsis tantum ardorem ignis non emittat, ut faceret, si eum non retinerent. Et sicut quinque sensus corporis hominis corpus eius continent et ornamenta eius sunt, ita etiam isti quinque planete solem continent atque decor ipsius sunt. Sed et firmamentum in uelocitate circumuoluitur, et sol cum ceteris planetis contra illud et obuiam illi paulatim currit atque uelocitatem eius retinet; quoniam si sol illud retardando non retineret uel si ipse cum ceteris planetis tanta uelocitate curreret obuiam firmamento, quanta illud circumuoluitur, omnia confunderentur, et firmemntum totum dirumperetur. |