William of Ockham

On Franciscan Poverty

Excerpted from Opus nonaginta dierum

Monstratum est quod clerici etiam de bonis ecclesiae regi in guerra sua iusta tenentur subventionis auxilium impertiri. Nunc probandum est quod ad hoc obligantur non obstante quocunque statuto papali, prohibitione vel praecepto, sententia vel processu, etiam si a vero summo pontifici emanaret. Ad cuius evidentiam est sciendum quod papa non habet regulariter potestatem super temporalibus, praecipue superabundantibus, collatis a regibus et aliis fidelibus ecclesiis a iure divino, sed solummodo a iure humano, si dantes super datis ei potestatem aliquam concesserunt ; et per consequens quantam potestatem reges Angliae vel superiores aut superior eis dederunt vel dedit papae super bona ecclesiastica quae contulerunt ecclesiis, tantam habet et non maiorem. Hoc multipliciter posset ostendi. Nam, sicut ostensum est prius, c. vii, clerici res non possident temporales, maxime superabundantes, iure divino, sed solummodo iure humano, quod est ius imperatoris et regum; ergo papa non habet regulariter super temporalibus datis ecclesiis Anglicanis potestatem nisi iure regum; ergo quantam sibi reges dederunt, tantam habet et non maiorem.

Back to Introduction

Back to Excerpt