Brigid of Sweden

On Property

Excerpted from Revelationes 1.6.46

Respondit mater: "Quia filium meum desideras habere in tuum carissimum, sequere verba eius, quae ipse personaliter loquebatur in evangelio, quae ad hoc trahunt, ut ipse pre omnibus diligatur. Et ideo sex verba evangelica reduco tibi ad memoriam. Primum est, quod dixit diviti: 'Vade et vende, que habes, et da pauperibus et sequere me!' Secundum est: 'Nolite sollicitari de crastino!' Tercium est: 'Videte, quomodo passeres pascuntur; quanto magis Pater celestis pascet homines!' Quartum est: 'Reddite, quae sunt Cesaris, Cesari et, que sunt Dei, Deo!' Quintum est: 'Primum querite regnum Dei!' Sextum est: 'Omnes, qui esuritis, venite ad me, et ego reficiam vos.'

Back to Introduction

Back to Excerpt