Algazel

On Prophecy

Excerpted from Philosophia 2.5.5-7

Secundum est virtus speculativa. Clarificatur enim anima in tantum, quod fit aptissima coniungi cum intelligentia agente, sic ut infundantur ei scientiae; animarum enim alia est quae eget doctrina, alia quae non eget. Quae autem eget doctrina, alia est quae non recipit eam quamvis multum studeat; alia est quae facile recipit, et alia est quae ex se advenit scientias sine doctore quia si considerentur scientiae, profecto invenientur esse adinventiones animarum; non enim unus doctor discit ab alio doctore, et ille ab alio, et sic in infinitum, sed pervenitur usque ad eum qui didicit per se ipsum; nullus enim speculator est, qui non adinveniat multa per se sine doctrina. Transit enim per mentem eius prius conclusio, et deinde excitatur ad cognoscendum medium terminum, quasi veniat in animam eius, et nesciat unde vel prius percipit medium terminum, et deinde presentatur ei conclusio, sicut eum quis videns descensum lapidis deorsum animadvertit quod nisi esset diversitas parcium, non descenderet lapis deorsum.

Back to Introduction

Back to Excerpt