William of Ockham

On Quantity

Excerpted from Tractatus de corpore Christi, OTh 10: 157-9

Restat post hoc ostendere quod non solum substantia potest esse quanta sine quantitate addita sibi, sed etiam quod substantia est quanta per suas partes substantiales sine omni quantitate quae sit alia res absoluta, distincta realiter a substantia et qualitate.

Quod primo persuadetur sic: frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora. Hoc enim est principium quod negari non debet, quia nulla pluralitas est ponenda nisi per rationem vel per experientiam vel per auctoritatem illius qui non potest falli, nec errare potest, [nec] convinci. Sed ex quo substantia potest esse quanta et similiter qualitas potest esse quanta sine tali quantitate distincta a substantia et qualitate, nec per rationem nec per experientiam potest convinci quod sit talis quantitas alia.

Back to Introduction

Back to Excerpt