Bartholomew the Englishman

On Quicksilver

Excerpted from De rerum proprietatibus 16.8

Argentum autem vivum est substantia aquea, mixta cum subtili terreno forti admixtione et indissolubili, et habet hoc ex magna siccitate terrea, quae non liquescit in superficie plana, et ideo non adhaeret, sicut id quod est aquosum. Est autem eius substantia alba, ex claritate aquae subtilis, et ex albedine terrae bene subtiliatae et digestae. Habet etiam albedinem ex admixtione aeris cum praedictis. Habet autem argentum vivum hoc sibi naturaliter proprium, quod non coagulatur per se sine sulphure, sed cum sulphure et cum plumbi substantia congelatur. Ideo dicitur ibidem quod argentum viuum et sulphur sunt elementum, id est materia et principium omnium liquabilium, scilicet metallorum. Haec omnia dicuntur in libro Meteororum expresse, et  etiam  Arich. sic exponitur Argentum itaque vivum omnium metallorum dicitur esse principium, et ideo respectu eorum est simplex elementum.

Back to Introduction

Back to Excerpt